ORA Aurea

ORA Aurea
ORA Aurea
vulgo la Coste d'or, Gallis: Goud Cust, Batavis, ora littoralis Guineae regionis in Africa. Extenditur ad 130. leucas inter oram dentium ad occasum et fluvium de la Volta dictum. Sed per terras longe lateque extenditur; estque Guineae pars praecipua. In ea sunt regna Asbinum, Asbin, Aximum, Axime, Commendum, Commendo, Fetum, Fetu, Acaneum parvum, Acanes petit, Sabum, Sabou, Fantinum, Fantin, et Akara, Akara. quae omnia iure clientelari pendent a Rege Acanao maiori, qui Akim dictus, valde potens est; et eius urbs praecipua 60. leucis Gallicis distat ab arce S. Georgii de Mina in Boream. In ora autem littorali sunt plurimae arces Europaeorum. ARCES EUROPAEORUM IN ORA AUREA GUINEAE: Arx S. Georgii de Mina, la Mine, in ditione Hollandorum. Aximum, Axime, Hollandorum. Botrum, Botru, Hollandorum. Caput Corsum, Capo Corso, Anglorum. Christianoburgum, Christiansbourg, Danorum. Cormentinum, Cormentin, Hollandorum. Eniachamum, Eniacham, Anglorum. Fridericoburgum, Friderichsbourg, Danorum. Moura, seu Nassovia, la Moure, Hollandorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ORA Dentium — vulgo Coste des dents, Gallis, Quaquacust, Hollandis, ora Guineae regionis, in Africa, fic dicta, quod in ea reperiantur in numeri dentes Elephantium. Per 80. leucas Gallicas extenditur ab occasu in ortum, nempe a promontorio Palmarum, ubi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBA Aurea — idololatras Israelitas prodidisse, iam ab aliquot retro saeculis inter Christianos credita est. Hinc, cum Hebraei doceant, Mosen ideo auream vituli scobem in aquas coniedcisse et eas aquas populo bibendas obtulisse, ut idololatriae reos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GUINEA — vulgo la Guinee, regio Aficae perampla, inter Nigrititam ad Bor. et mare Atlanticum ad Austr. et inter regnum Congi ad Ort. et montem Leonis ad Occas. Regio est abundans et fertilis, ab Ort. in Occas. valde extensa, et ab Europaeis admodum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FANTINUM — regnum parv. Guineae, in ora aurea, ubi Cormentinum, et Aliquor arces Anglorum, et Batavorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FETUM seu FETU — FETUM, seu FETU regnum parvum Guineae, in ora Aurea, cum opp. cognom. versus prom. Corsum. Incolas, duos esse Deos, bonum unum, alterum malum, credere; Resurrectionem vero pro re impossibili non habere, memorat, qui illis Daniae Regis auspiciis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICOBURGUM — I. FRIDERICOBURGUM vulgo Friderichsburg, castrum et palatium Regum Daniae, in Zeelandia ins. Vix 3. leucis Danicis distat a Coronaeburgo in Occas. et 5. ab Hafnia in circium, colloquio inter Reges Sueciae, et Daniae celebre hisce ultimis tem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MINA — Gallis la Mine, arx Guineae, in ora aurea. Permunita, in colle, cum portu capaci, sub Hollandis, ab A. C. 1637. cum Galli ibi habuerint antea coloniam, ab A. C. 1383. et Lusitani ibi arcem exstruxerint, A. C. 1482. Vide Arx S. Georgii de Mina.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NASSOVIA — I. NASSOVIA Arx, leu Moura, in ora aurea Guineae, quadrangularis est, in scopulo et probe munita, cum vico amplo, in regno Acanii parvi. Vide Arx Nassovia. II. NASSOVIA Insul. maris Indici, versus oram Occidentalein Sumatrae ad austrum Insulae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TACARA — regnum parvum Guineae, in ora Aurea …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAKORAJUM — portus Guineae, in ora Aurea, intra montes, ubi alias castrum et colonia Francorum, vix 9. leuc. a promontor. Trium Cuspidum, 6. a Botrova arce Holandorum in Ortum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”